1450. Describuntur incolae telluris Veneris, quod sint gigantes, sic ut nostrae telluris incolae modo ad umbilicum eorum pertingant: suntque stupidiores, non quaerentes quid Coelum, aut vita aeterna, solum ea curant, quae sunt eorum terrae, et eorum pecorum, ubi hi habitant, interdiu non foris {1} sunt, sed noctu, ob nimium aestum; quare in tenebris vixerunt, et vident. 1748, 16 Martius. @1 J.F.I. Tafel erronee socii cum annotatione: "non socii, in quo literae ci alio atramento, ut videtur, manu Benedicti Chastanier, sinistre mutatae sunt in ss, qui in suo apographo etiam scripsit confossi"$