Spiritual Experiences (Buss) n. 1449

Previous Number Next Number See English 

1449. Incolae Veneris a parte huc spectante, quasi in desperatione de salute sua sunt, dicentes, quod bestiae, bruta sint, abominationes, odia, non quod actualiter homines interficiant, sed quod odia sint contra proximos, sic quod damnati, et quod non salvari possint. Dum in tali vastatione sunt, etiam expressiones habent damnabiles contra coelum, et salutem, quia in desperatione, quod passim expertus sum, putans {1} quod ex furiis infernalibus, cum tamen ex iii qui in tali desperatione, sed hoc iis ignoscitur, quia tunc sunt quasi insani, sed Dominus ita moderatur, ut non longius in talia vituperia pergant, quam ad certos limites, sic ut salvari possint, cumque ad extrema, sic ut extrema patiantur, tunc salvantur, quia sic corporea eorum mortua sunt. Illi qui ab hac parte telluris Veneris, de quibus nunc, dicuntur non fuisse mali, sed simplices, [quod] non crediderint in Ipsum Dominum, sed in quendam Summum Creatorem, sine aliquo insigni, aut Domino Mediatore, quare ii qui tales sunt in tellure Veneris, tali modo vastantur, et sic salvantur, dum prius instructi sint, quod Dominus Solus sit Mediator, et Salvator: confessi nunc, quod absque intercessore Deo nusquam salvari possint, quia spurci, et indigni. Sic quidam eorum, qui in extremis fuerunt in coelum sublati, et ibi recepti [sunt], et quidem cum tanta teneritudine, ut expresserint lachrymam ex oculis meis, dicentes se indignos, cum talia loquuti sint, praeter alia, quae cogitaruntt et lachrymas expresserunt. @1 imperfectum in ms.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church