Spiritual Experiences (Buss) n. 1443

Previous Number Next Number See English 

1443. Vidi porro, quod spiritus incolarum Mercurii, qui modo constituunt sensum internum, perplures in uno quasi globo [essent], qui se extendebant quasi in series longas, sed quia plures eorum nollent, ut se extenderent huc, seu ad hunc tellurem, ideo se reflectebant, sicut magnus exercitus, in gyros dextrorsum, et dein se revolvebant, et approximabant ad tellurem Veneris, ad quam cum venirent, dicebant quod ibi esse nollent, quia scirent quod pessimi essent, sed instructus, nosse mihi dabatur, quod pessimos eos ideo vocarent, quia dicunt se esse nihil, esse bestias, quod aversabantur ii quu ex Mercurii tellure, quare conferebant se ad alteram partem telluris Veneris, dicentes, quod hic sint boni; inde quasi a termino, per dextrum et sinistrum se circumflectebant, et circumdabant quasi totam istam tellurem, seu spiritus istius telluris.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church