Spiritual Experiences (Buss) n. 1442

Previous Number Next Number See English 

1442. Praeterea loquutus sum {1} cum iis de ovibus et agnis, sed talia non volebant audire, quia terrestria, at cum diceretur iis, quod agni significent innocentias-et {2} sic cum eas {3} significent, [ideo] qui nominant agnos, non agnos cogitant, sed innocentias-tunc {4} quid innocentia, dicebant se nescire; cum diceretur, agni essent (alfwarsamheter {a}), etiam hoc nolebant, dicentes, quod nescirent, quid essent, sed quid (artighet {b}) id scirent, et tales esse, studerent; quod convenit cum sensu interiori; qui non altius quam ad cognitiones tales ascendunt, ii nec sciunt, quid innocentia, nisi solum vocem, et forte aliqui confundunt cum infantia, ac ejus ignorantia, putantes, quod qui intellectu magno praediti, non esse possint innocentiae; quare sensus interior, seu cognitio solum eorum, quae in coelo sunt, non capit ea, quae interiora sunt, minus, quae intima, sicut, quid innocentia; sed iis convenit esse, artige {c}, hoc est, laeti cognitione rerum, et iis gloriari. @1 ms. loquuti sunt sed vide A.C. 7073$ @2 ms. innocentias, et$ @3 ms. ea$ @4 ms. innocentias, sed (sic!)$ @a = seria (vox suecica)$ @b = comitas (vox suecica)$ @c = comes (vox suecica)$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church