Spiritual Experiences (Buss) n. 1424

Previous Number Next Number See English 

1424. Percipere etiam mihi dabatur, quod talis eorum vita in tellure eorum sit, ut nihil curent terrestria et corporea, sed quod ea quae extra eos sunt, sicut quae in coelo, sic ut loquantur cum spiritibus, et [hi] instruunt eos, de iis, quae sunt in coelo, sic quod spiritualium cognitionibus delectentur, quare etiam cum ex memoria mea excitabant plura, dicebant, quod tale sit, et sic affirmabant, non scientes, quod in corpore sim.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church