Spiritual Experiences (Buss) n. 1356

Previous Number Next Number See English 

1356. Quod e societatibus seu consortiis inopinato ejiciantur, qui intus subdoli

Sunt quidam in mundo, qui absque conscientia nocere proximo cupiunt, sed externam faciem sicut honesti praeferunt, cavent quamplurimum, ex variis causis, ne videantur tales, alios instigando ad nocendum, modo ii inculpati videantur; tales insinuant se in societates spirituum, et cum iis sedent confabulando, qui non aliter putant, quam quod societatem forment communem cum iis quoque intus seu animo.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church