Spiritual Experiences (Buss) n. 1354

Previous Number Next Number See English 

1354. Ii veniunt dolo in regionem oculi sinistri, quo significatur intellectuale, et vadunt versus conjunctionem thalamorum opticorum, ubi nervus alterius oculi concurrit, oculus enim dexter significat sanctum, ac ibi in conjunctione bini se conjungunt, et modo, non memorando, se conjungunt, et copulant, sicque abeunt juncti, et sedent; postea vero separantur (modus quomodo conjuncti sedent, et separantur, non memorandus, qui profanus), dumque {1} separati sunt, tunc invertitur capite deorsum et caput ejus in tonnam immittitur, sed erigitur cum tonna super caput, quam a se auferre allaborat, sed incassum, dumque liberatur, iterum involvitur tonnae, augetur quoque indignatio, quia {2} sic in carcere, absque visu; et sic miserabiliter punitur, nam intellectuale ejus polluit sanctum. 1748, 15 Martius. @1 ms. profanus:| dumque$ @2 sic J.F.I. Tafel; ms. qui$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church