Spiritual Experiences (Buss) n. 1353

Previous Number Next Number See English 

1353. Eorum vita post mortem, qui praeferunt sanctitatem, et sceleste agunt

Sunt quidam, qui praeferunt sanccitatem, et sic persuadent aliis, quia apparent sancti, et tamen intus sunt lupi rapaces [vide Matth. VII: 15], et absque conscientia, vario praetextu, arte, et dolo, bonis proximi inhiant, et si possunt, modo timor abest, auferunt, persuadentque aliis {1}, ut quoque principibus et regibus, ut diripiant sic aliorum bona; et hoc agunt absque conscientia, tametsi conscientiam praeferunt. @1 ms. alis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church