Spiritual Experiences (Buss) n. 1329

Previous Number Next Number See English 

1329. Tertium erat, quod dein ventilabatur, non quod inter ratiocinia esset {1}, ex quibus murmura; nempe cur ii qui in Verbo Domini, et alioquin noti facti sint, compareant, et non sic ii qui non ita famigerati sint, sicut apostoli quod nunc afforent, et ii subjecta essent ratiocinationis, hoc quia in coelo contingit, nempe quod noti adsint, sicut etiam ii quos cognovi in vita, qui aderant, hoc quia verum est, quod ita sit, inde perplura arcana coelestia inde deduci possint, quod sic ordo et societatum communiones poscant, tametsi nemo venit in visum, nisi qui a Domino permittitur, et fita ex venia. @1 ms. essent$ @a intellexerim [nisi] fiat$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church