1245. At vero dum in operibus ponitur meritum seu justitia, tunc non fides inest operibus, quia non est fidei credere quod homo mereri ex se salutem queat, seu se justificare per opera; cum itaque talis fides est, et sic in operibus, tunc damnat hominem, quia ipse homo est in operibus, et sic sui amor, et injustitia. 1748, 8 Martius.