1229. Ita sunt quasi furiae, dum scilicet in similibus omne suum posuerint; spiritus illico judicare possunt, ex coma, ejus colore, longitudine, diffusione, et caeteris, quae comam concernunt, tum a corpore, ejus nuditate, quousque patet, et quae partes imprimis exstant, et quas recondere volunt, quales fuerint in vita; inde quoque animae se cognoscere quoque possunt, nam prius scire debent quales fuerint. 1748, 8 Martius.