Spiritual Experiences (Buss) n. 1228

Previous Number Next Number See English 

1228. Eae {1} apparent tunc longis et expansis usque ad medium corpus comis, quas quoque pectere cupiunt, in iis enim cupidinem habent, et elegantiam ponunt, nam comae significant talia naturalia, quae formalia sunt, caput autem et facies non apparet nam circumfusae sunt comae, facies enim essentialia significant; praeterea etiam apparent nudae circa mediam corporis partem, quod significat, quod amaverint similia, et putaverint ea pulchra. Tales itaque apparent aliis, quare illico cognoscuntur quales sunt, nec possunt associari quam similibus. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. Ii$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church