1221. Judicium spirituum
Sunt spiritus, qui urinariam {1} provinciam constituunt, crassiores eorum omnem animam, quam offendunt, examinant, ac mulctare et punire cupiunt, sed judicium eorum tale est, ut quicquid iis apparet disconveniens, et coram iis reprobum, hoc culpant et castigare student, absque circumspectione circumstantiarum, nam non longius quam ad externa vadunt, quales circumstantiae sunt, non curant; tametsi anima in culpa non sit, sed modo a societate apparet ut ejus, sicut quandoque fieri potest, id tribuunt ei, et inhaerent, quare nihil permittitur eorum judicio, nisi quod intus tale sit, quod ii ignorant; et sic nisi Dominus regeret omnes, et singula, tunc nullus mortalium evitaret tale judicium; supra Gehennam sunt, se extendunt non procul a facie, in cujus plano sunt, versus Gehennam, sed superne; hoc ideo potest vocari judicium Gehennae [Matth. XXIII: 33, vide 852]; quales sint ex comparatione phantasiarum et vitae eorum, cum operatione renum, ureterum, et vesicae constare potest. 1748, 8 Martius. De Loquela angelica {2} Non facile est describere loquelam angelicam, quia vocibus utendum, quibus significantur ea quae corporea et naturalia sunt, inde ideae corporeae et naturales, et quidem secundum cujusvis conditionem, talis enim est, ut si angeli dictarent voces, et sic scriberentur, quod ii nihil intelligerent aliud quam sensum vocum, abstracte ab omni idea naturali et corporea, dum spiritus et homines, idem intelligerent naturaliter et corporee; sicut ea quae correspondent in gradu interiori. Miratus sum, quod cum angelis nec cogitare nec loqui potuissem nisi {3} [...] @1 ms. urenariam$ @2 hoc caput cum non numeratis paragraphis deletum esse videtur$ @3 ms. ni$
De Loquela angelica
1221a. Miratus sum quod non cogitare et loqui potuerim cum angelis, nisi per spiritus, praeter quod daretur aliquantum scire modo quod angelicum esset, et secundum intimam meam perceptionem quandoque putare potui, quod angelice cogitarem, sed usque non erat.