Spiritual Experiences (Buss) n. 1220

Previous Number Next Number See English 

1220. Quod liceat judicare de hominis interioribus {1} quae spectant ejus vitam civilem

Aliquoties cum spiritibus in sermone fui, num liceat de hominis interioribus judicare, et consentientibus iis dictum, quod judicare liceat de vita eorum civili et morali, non autem de spirituali, de quo Solus Dominus judicat, quia Solus novit, vitam eorum civilem et moralem licet explorare, ex verbis eorum et actionibus-nam {2} societates formantur in mundo-ut {3} sciatur, num societatem inire cum iis liceat, ex variis causis et finibus, aliter homo, in tali statu rerum, facile seduceretur in mala, et spoliaretur omni bono. 1748, 7 Martius. Per moralem vitam intelligitur omne honestum quoad societates, at quomodo virtutes morales cooperantur cum fide, et qualis sit quoad interiora respectu fidei, de iis non potest homo judicare. @1 ms. interiorioribus$ @2 ms. actionibus, nam$ @3 ms. mundo, ut$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church