44. Illi apud quos internus spiritualis homo apertus est in caelum ad Dominum, in luce caeli sunt, et in illuminatione a Domino, et inde in intelligentia et sapientia; hi vident verum quia verum, et percipiunt bonum quia bonum. Illi autem apud quos internus spiritualis homo clausus est, non sciunt quod internus homo sit, minus quid internus homo; nec credunt quod Divinum sit, nec quod vita post mortem, ita nec illa quae caeli et ecclesiae sunt: et quia solum in luce mundi sunt, et in illuminatione inde, credunt Naturam ut Divinum, vident falsum ut verum, et percipiunt malum ut bonum.