43. Ita provisum et ordinatum est a Domino, ut quantum homo ex caelo cogitat et vult, tantum aperiatur et formetur internus spiritualis homo; aperitio est in caelum usque ad Dominum, et formatio est secundum illa quae caeli sunt: vice versa autem, quantum homo non ex caelo sed ex mundo cogitat et vult, tantum clauditur internus spiritualis homo, et externus aperitur; aperitio est in mundum, et formatio est ad illa quae mundi sunt.