143. Quod homini sit liberum cogitandi malum et falsum, et quoque faciendi, quantum non leges detinent, est ob causam ut possit reformari; bona enim et vera implantanda sunt ejus amori et voluntati, ut fiant vitae ejus; et hoc fieri nequit nisi ei liberum sit tam cogitandi malum et falsum quam bonum et verum: hoc liberum unicuivis homini a Domino datur; et cum cogitat bonum et verum, quantum tunc non amat malum et falsum, tantum Dominus illa implantat amori et voluntati ejus, ita vitae ejus, et sic eum reformat. Quod inseminatur in libero, hoc quoque manet; at quod inseminatur in coacto, hoc non manet, quia coactum non est ex voluntate hominis, sed ex voluntate ejus qui cogit. Inde etiam est quod cultus ex libero placeat Domino, non autem cultus ex coacto; cultus enim ex libero est cultus ex amore, at cultus ex coacto non ita.