142. Facere ex libero malum apparet ut liberum, sed est servum, quia id liberum est ex amore sui et ex amore mundi, et hi amores sunt ex inferno: tale liberum etiam vertitur actualiter in servum post mortem; nam homo cui tale liberum fuit, fit tunc in inferno vilis servus. At facere ex libero bonum est ipsum liberum, quia est ex amore in Dominum et ex amore erga proximum, et hi amores sunt ex caelo. Hoc liberum etiam manet post mortem, et fit tunc vere liberum; nam homo cui tale liberum fuit, fit in caelo sicut filius domus. Hoc ita Dominus docet, "Omnis faciens peccatum, servus est peccati. Servus..non manet in domo in perpetuum; filius manet in perpetuum. Si..Filius vos liberos fecerit, vere liberi eritis" (Joh. viii. 34-36). Nunc quia omne bonum est a Domino, et omne malum ab inferno, sequitur quod liberum sit duci a Domino, ac servum duci ab inferno.