Heavenly Doctrine (Chadwick) n. 129

Previous Number Next Number See English 

129. (Ex Arcanis Caelestibus.) Quod vita pietatis absque vita charitatis non valeat, sed quod cum hac conducat (n. 8252, seq.). Quod sanctum externum absque sancto interno non sanctum sit (n. 2190, 10177). De illis qui in externo sancto vixerunt, et non ex interno, quales in altera vita (n. 951, 952). Quod sit ecclesiae internum et externum (n. 1098). Quod sit cultus internus, et cultus externus; qualis unus et alter (n.1083, 1098, 1100, 1151, 1153). Quod interna sint, quae faciunt cultum (n. 1175). Quod cultus externus absque interno sit nullus cultus (n.1094, 7724). Quod internum sit in cultu, si hominis vita est vita charitatis (n. 1100, 1151, 1153). Quod homo sit in vero cultu, cum in amore et charitate, hoc est, cum in bono quoad vitam (n. 1618, 7724, 10242). Quod quale cultus sit secundum bonum (n. 2190). Quod ipse cultus sit vita secundum praecepta ecclesiae quae ex Verbo sunt (n. 7884, 9921, 10143, 10153, 10195[? 10196], 10645). Quod verus cultus sit a Domino apud hominem, et non ab ipso homine (n. 10203, 10299). Quod Dominus velit cultum ab homine propter hominis salutem, et non propter suam gloriam (n. 4593, 8263, 10646). Quod homo credat quod Dominus velit cultum ab homine, propter gloriam; sed quod illi qui ita credunt, nesciant quid gloria Divina, et quod gloria Divina sit salus generis humani, quae homini est cum nihil sibi tribuit, et cum per humiliationem removet suum proprium, quia tunc primum Divinum influere potest (n. 4347, 4593, 5957, 7550, 8263, 10646). Quod humiliatio cordis apud hominem existat ex agnitione sui, quae est quod non sit nisi quam malum, et quod ex se nihil possit; et ex agnitione Domini tunc, quae est quod ab Ipso non nisi quam bonum, et quod Dominus omnia possit (n. 2327, 3994, 7478). Quod Divinum influere nequeat nisi in cor humile; quoniam homo, quantum in humiliatione est, tantum a suo proprio absens est, ita ab amore sui (n. 3994, 4347, 5957). Inde, quod Dominus non velit humiliationem propter Se, sed propter hominem, ut homo sit in statu recipiendi Divinum (n. 4357[? 4347], 5957). Quod cultus non sit cultus absque humiliatione (n. 2327, 2423, 8873). Humiliatio externa absque interna, qualis (n. 5420, 9377). Humiliatio cordis quae interna, qualis (n. 7478). Quod non detur humiliatio cordis apud malos (n. 7640). Quod cultus externus absque cultu interno sit illis qui non charitatem et fidem habent (n. 1200). Si interius apud hominem regnat amor sui et mundi, quod cultus ejus sit externus absque interno, utcunque in externa forma apparet (n. 1182, 10307-10309). Quod cultus externus in quo intus amor sui regnat, qualiter apud illos qui e Babylonia, sit profanus (n. 1304, 1306-1308, 1321, 1322, 1326). Imitari affectiones caelestes in cultu, cum homo est in malis ex amore sui, quod sit infernale (n. 10309). De cultu externo, qualis est cum ex interno, et qualis cum non ex interno, videri et concludi potest ex illis quae prius de Interno et Externo Homine dicta et allata sunt. (De illis qui abdicant mundum, ac de illis qui non abdicant, quales sunt, et qualis sors eorum in altera vita, videantur plura in opere De Caelo et Inferno, ac in binis ibi articulis; in uno, ubi De Divitibus et Pauperibus in Caelo, n. 357-365, et in altero, ubi De Vita quae ducit ad Caelum, n. 528-535, agitur.)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church