Heavenly Doctrine (Chadwick) n. 128

Previous Number Next Number See English 

128. Ex his nunc patet quod vita pietatis tantum valeat et Domino accepta sit, quantum ei conjuncta est vita charitatis; haec enim primaria est, et qualis haec talis illa. Tum, quod sanctum externum tantum valeat, et Domino acceptum sit, quantum procedit ex sancto interno, nam quale hoc tale illud. Ut et, quod abdicatio mundi tantum valeat, et Domino accepta sit, quantum haec fit in mundo; nam illi abdicant mundum qui removent amorem sui et mundi, ac juste et sincere agunt in omni functione, in omni negotio, et in omni opere, ex interiori, ita ex caelesti origine, quae origo illi vitae inest cum homo bene, sincere et juste agit, quia est secundum leges Divinas.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church