99. QUOD SPIRITUALIS CALOR ET LUX A PROCEDENDO A DOMINO UT SOLE UNUM FACIANT, SICUT IPSIUS DIVINUS AMOR ET DIVINA SAPIENTIA UNUM FACIUNT. Quomodo Divinus Amor et Divina Sapientia in Domino unum faciunt, in Parte Prima dictum est; similiter unum faciunt Calor et Lux, quia haec procedunt, et quae procedunt, unum faciunt per correspondentiam; calor enim correspondet Amori, et lux Sapientiae. Inde sequitur, quod sicut Divinus Amor est Divinum Esse, et Divina Sapientia est Divinum Existere, ut supra n. 14 ad 16, ita Spiritualis Calor est Divinum procedens ex Divino Esse, et Spiritualis Lux est Divinum procedens ex Divino Existere; quare sicut per unionem illam Divinus Amor est Divinae Sapientiae et Divina Sapientia est Divini Amoris, ut supra n. 34 ad 39, ita Spiritualis calor est Spiritualis lucis, et Spiritualis lux est Spiritualis caloris; et quia talis unio est, sequitur quod Calor et Lux in procedendo a Domino ut Sole unum sint. Quod autem non ut unum recipiantur ab Angelis et ab hominibus, videbitur in sequentibus.