Divine Love and Wisdom (Ager) n. 100

Previous Number Next Number See English 

100. Calor et Lux quae a Domino ut Sole procedunt, sunt quae per eminentiam vocantur Spirituale, et vocantur Spirituale in singulari, quia unum sunt; quare in sequentibus ubi dicitur Spirituale, intelligitur utrumque simul. Ex illo Spirituali est, quod totus ille Mundus dicatur Spiritualis; omnia illius Mundi trahunt per illud Spirituale suam originem, et inde quoque denominationem. Quod ille calor et illa lux dicantur Spirituale, est quia Deus vocatur Spiritus, ac Deus ut Spiritus est id Procedens; Deus ex ipsa sua Essentia vocatur Jehovah; sed per illud Procedens vivificat et illustrat Angelos coeli et homines Ecclesiae: quare etiam vivificatio et illustratio dicitur fieri per Spiritum Jehovae.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church