Divine Love and Wisdom (Ager) n. 60

Previous Number Next Number See English 

60. Audivi plures in Mundo spirituali loquentes circum me, dicentes, quod quidem agnoscere velint, quod in omnibus et singulis Universi sit Divinum, quia in illis vident mirabilia Dei, et quo interius spectantur, eo mirabiliora; sed usque cum audiverunt, quod in omnibus et singulis Universi creati Divinum insit actualiter, indignati sunt; indicium quod id quidem dicant, sed non credant. Quare illis dictum est, annon hoc possint videre solum ex mirabili facultate, quae inest cuivis semini, in tali ordine producendi vegetabile suum usque* ad nova semina; et quod in unoquovis semine sit idea infiniti ac aeterni, nisus enim in illis est se multiplicandi et fructificandi in infinitum et in aeternum. [2] Tum ex quolibet animali etiam minimo, quod in illo sint organa sensuum, sint cerebra, corda, pulmones, et reliqua, cum arteriis, venis, fibris, musculis, et ex illis actus, praeter stupenda in illorum indole, de qua integri Libri scripti exstant. Omnia illa mirabilia sunt ex Deo, formae autem quibus induta sunt, ex materiis terrae sunt; ex illis sunt vegetabilia, et in suo ordine homines; quare de homine dicitur, quod creatus sit ex humo, et quod sit pulvis terrae, et quod anima vitarum sit inspirata, Genes. II:7: ex quo patet quod Divinum non homini sit, sed illi adjunctum. * Prima editio: usqua


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church