59. Ex his constare potest, quod Divinum sit in omnibus et singulis Universi creati, et inde quod Universum creatum sit Opus manuum Jehovae, ut dicitur in Verbo, hoc est, Opus Divini Amoris et Divinae Sapientiae, nam haec intelliguntur per manus Jehovae: et tametsi Divinum est in omnibus et singulis Universi Creati, usque est nihil Divini in se in illorum esse, Universum enim creatum non est Deus, sed a Deo; et quia est a Deo, est in illo imago Ipsius, sicut imago hominis in speculo, in quo quidem homo apparet, sed usque in illa nihil hominis est.