Divine Love and Wisdom (Ager) n. 419

Previous Number Next Number See English 

419. XVI. Quod Amor seu Voluntas purificetur in Intellectu, si simul elevantur. Homo ex nativitate non amat nisi se et mundum, nam non aliud coram oculis ejus apparet, et inde non aliud in animo ejus versatur, et hic amor est naturalis corporeus, et vocari potest materialis; et praeterea ille amor factus est impurus ex separatione amoris coelestis ab eo apud parentes. [2] Hic amor ab impuritate sua non separari potest, nisi homini facultas sit elevandi intellectum in lucem Coeli, ac videndi* quomodo victurus est, ut amor ejus una cum intellectu in sapientiam elevari possit; per intellectum videt amor, hoc est, homo, quaenam mala sunt quae amorem inquinant et conspurcant, et quoque videt, quod si illa mala ut peccata fugit et aversatur, amet illa quae malis illis opposita sunt, quae omnia sunt coelestia; tum etiam videt media, per quae mala illa ut peccata fugere et aversari possit; hoc videt amor, hoc est, homo[,] per usum facultatis elevandi intellectum suum in lucem coeli, ex qua sapientia: tunc quantum amor primo loco ponit coelum, et secundo mundum, et simul quantum primo loco ponit Dominum, et secundo semet, tantum amor defaecatur ab immundis suis, et purificatur; hoc est, tantum elevatur in calorem Coeli, et conjungitur luci Coeli, in qua est intellectus, et fit conjugium, quod vocatur conjugium boni et veri, hoc est, amoris et sapientiae. [3] Quisque potest intellectu comprehendere, et rationaliter videre, quod quantum quis fugit et aversatur furta et defraudationes, tantum amet sinceritatem, rectitudinem et justitiam; tum quantum quis fugit et aversatur vindictas et odia, tantum amet proximum; ut et quantum quis fugit et aversatur adulteria, tantum amet castitatem, et sic porro. [4] Imo vix aliquis cognoscit quid Coeli et quid Domini est in sinceritate, rectitudine, justitia, amore erga proximum, castitate, et in reliquis amoris coelestis affectionibus, prius quam removerat eorum opposita; cum removerat opposita, tunc in illis est, et ex illis cognoscit et videt illas: interea est sicut velamen interpositum, quod quidem lucem Coeli ad amorem transmittit, sed quia conjugem sapientiam non in eo gradu amat, non recipit illam, imo forte redar guit et increpat illam, dum ex elevatione redit, sed usque adblanditur per id quod sapientia intellectus sui possit inservire honori, gloriae aut** lucro pro medio; at tunc primo loco ponit semet et mundum, et secundo Dominum et Coelum; et quod secundo loco ponitur, tantum amatur quantum inservit, et si non inservit, abdicatur et rejicitur,*** si non prius, usque post mortem. Ex his nunc constat veritas, quod amor seu voluntas purificetur in intellectu, si simul elevantur. * Prima editio: videre ** Prima editio: aur *** Prima editio: rejicitur;


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church