Divine Love and Wisdom (Ager) n. 418

Previous Number Next Number See English 

418. Communis opinio est, quod sapientia faciat hominem, quare cum audiunt aliquem sapienter loqui aut docere, credunt quod talis sit[;] imo ipse de se ita credit tunc, quia cum in caetu loquitur et docet, cogitat ex memoria, et si mere naturalis est, ex amoris sui superficie, quae est affectio honoris, gloriae et lucri; at vero idem cum solus est, ex interiore amore sui spiritus cogitat, et tunc non sapienter, sed quandoque insane. Ex his constare potest, quod nemo ex sapiente loquela judicandus sit, sed ex vita ejus, hoc est, non ex sapiente loquela separata a vita, sed ex sapiente loquela conjuncta vitae; per vitam intelligitur amor; quod amor sit vita, supra ostensum est.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church