Divine Love and Wisdom (Ager) n. 401

Previous Number Next Number See English 

401. III. Quod Amor seu Voluntas absque conjugio cum Sapientia seu Intellectu non possit per humanam suam formam aliquid facere. Hoc etiam patet ex Correspondentia cordis cum voluntate: homo embryo vivit corde, sed non pulmone; non enim tunc a corde influit sanguis in pulmonem, et ei dat facultatem respirandi, sed per foramen in ventriculum* cordis sinistrum; quare embryo non tunc aliquid corporis** potest movere, jacet enim confasciatus, nec potest aliquid sentire, organa enim sensuum sunt occlusa. Simile est cum amore seu voluntate, ex qua usque vivit, sed in obscuro, hoc est, absque sensu et actu: at vero ut primum aperitur Pulmo, quod fit post enixum, tunc incipit sentire et agere, ac similiter velle et cogitare. Ex his constare potest, quod Amor seu Voluntas absque conjugio cum Sapientia seu Intellectu non possit per humanam suam formam aliquid facere. * Prima editio: vetriculum ** Prima editio: corporis


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church