Divine Love and Wisdom (Ager) n. 400

Previous Number Next Number See English 

400. [II.] Quod Amor seu Voluntas in humanam formam continue nitatur, et in omnia quae humanae formae sunt, patet a correspondentia cordis cum voluntate, nam notum est, quod omnia corporis formentur in utero, et quod formentur per fibras e cerebris, et per vasa sanguinea ex corde, et quod contexturae omnium organorum et viscerum ex illis binis fiant; ex quo patet, quod omnia hominis ex vita voluntatis, quae est amor, a principiis suis e cerebris per fibras existant, et quod omnia corporis ejus ex corde per arterias et venas. Ex his manifeste patet, quod vita, quae est amor et inde voluntas, in humanam formam continue nitatur; et quia humana forma consistit ex omnibus illis, quae in homine sunt, sequitur quod amor seu voluntas in continuo conatu et nisu formandi omnia illa sit: quod conatus et nisus sit in humanam formam, est quia Deus est Homo, ac Divinus Amor et Divina Sapientia est Vita Ipsius,* e qua omne vitae est. Quisque videre potest,** quod nisi Vita, quae est Ipse Homo, ageret in id quod in se non vita est, non potuisset aliquid tale formari quod in homine est, in quo sunt millia millium quae unum faciunt, ac unanimiter conspirant ad imaginem Vitae a qua, ut possit homo receptaculum et habitaculum Ipsius fieri. Ex his videri potest, quod Amor, et ex amore Voluntas, et ex voluntate Cor, in humanam formam continue nitantur. * Prima editio: Ipsius;

** Prima editio: potest.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church