Divine Love and Wisdom (Ager) n. 33

Previous Number Next Number See English 

33. Ex Divino Amore et ex Divina Sapientia, quae faciunt ipsam Essentiam Quae est Deus, oriuntur omnes affectiones et cogitationes apud hominem, affectiones ex Divino Amore, et cogitationes ex Divina Sapientia; et omnia et singula hominis non sunt nisi quam affectio et cogitatio; illae duae sunt sicut fontes omnium vitae ejus; omnia jucunda et amaena vitae ejus ex illis sunt, jucunda ex affectione amoris ejus, et amaena ex cogitatione inde. Nunc quia homo creatus est ut sit recipiens, et recipiens est quantum amat Deum, et ex amore in Deum sapit, hoc est, quantum afficitur illis quae a Deo sunt, et quantum cogitat ex affectione illa, sequitur, quod Divina Essentia, quae Creatrix, sit Divinus Amor et Divina Sapientia.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church