32. Ex eo quod ipsa Divina Essentia sit Amor et Sapientia, est quod Universum et omnia in illo, tam viva quam non viva, subsistant ex Calore et Luce; Calor enim correspondet amori, et Lux correspondet sapientiae; quare etiam Calor spiritualis est Amor, et Lux spiritualis est Sapientia: sed de his etiam infra plura.