Divine Love and Wisdom (Ager) n. 319

Previous Number Next Number See English 

319. QUOD OMNIA UNIVERSI CREATI EX USIBUS SPECTATA REFERANT IN IMAGINE HOMINEM; ET QUOD ID TESTETUR QUOD DEUS SIT HOMO. Homo ab Antiquis vocatus est Microcosmus, ex eo quod referat Macrocosmum, qui est Universum in toto complexu: sed hodie non scitur, unde est quod homo ab Antiquis ita vocatus sit, in illo enim non plus ex Universo seu Macrocosmo apparet, quam quod ex Regno ejus animali et ex Regno ejus vegetabili nutriatur et quoad corpus vivat, et quod ex calore ejus in statu vivendi teneatur, per lucem ejus videat, et per athmosphaeras ejus* audiat et respiret: sed haec non faciunt, quod homo sit microcosmus, sicut universum cum omnibus ejus est Macrocosmus. Verum quod Antiqui Hominem vocaverint Microcosmum seu parvum Universum, hauserunt ex scientia correspondentiarum, in qua Antiquissimi fuerunt, et ex communicatione cum angelis Coeli; Angeli Coeli enim sciunt a visibilibus circum se, quod omnia universi quoad usus spectata, referant in imagine hominem. * Prima editio: ejns fortasse


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church