318. IV. Quod in omnibus formis usuum sit aliqua imago Infiniti et Aeterni. Imago Infiniti in illis formis patet a conatu et potentia implendi spatia universi orbis et quoque plurium orbium, in infinitum; ex uno enim semine producitur arbor, virgultum, aut planta, quae suum spatium implet[;] ex quavis arbore, virgulto aut planta producuntur* semina, ex quibusdam ad aliquot millia, quae sata et egerminata sua spatia implent, et si ex quovis semine illorum totidem nova producta iterum et iterum existerent, intra annos impleretur totus orbis, et si adhuc productiones continuarentur, implerentur plures orbes, et hoc in infinitum; computa ex uno semine millia, et subduc millia in millia decies, vigesies, ad centies, ac videbis. Imago Aeterni etiam similis in illis est; semina ab anno in annum propagantur, et propagationes nusquam desinunt[;] non a creatione Mundi huc usque desierunt, nec desinent** in aeternum. Haec bina sunt exstantia indicia et testantia signa quod omnia Universi a Deo Infinito ac Aeterno creata sint. [2] Praeter has imagines Infiniti et Aeterni, est adhuc imago Infiniti et Aeterni in varietatibus, quod nusquam dari queat substantia, status aut res in universo creato eadem seu idem cum altero[;] non in athmosphaeris, non in terris, nec in formis oriundis ex illis, ita non in ullis quae implent universum, potest aliquid idem in aeternum produci: hoc exstanter perspicitur in varietate facierum omnium hominum, quod non una eadem detur in universo terrarum orbe, et quod nec una eadem possit dari in aeternum; consequenter non idem animus, cujus typus est facies. * Prima editio: producuntnr ** Prima editio: desinunt