265. Quod origo mali sit ex abusu illarum facultatum, dicetur in hoc ordine. 1. Quod malus homo aeque ac bonus duabus illis facultatibus gaudeat. 2. Quod malus homo abutatur illis ad confirmandum mala et falsa, ac quod bonus homo utatur illis ad confirmandum bona et vera. 3. Quod mala et falsa confirmata apud hominem permaneant, ac fiant amoris et inde vitae ejus. 4. Quod illa quae facta sunt amoris et vitae, ingenerentur proli. 5. Quod omnia mala tam ingenerata quam superinducta in Mente* naturali resideant. * Prima editio: Ment-