264. QUOD ORIGO MALI SIT EX ABUSU FACULTATUM, QUAE HOMINIS PROPRIAE SUNT, ET VOCANTUR RATIONALITAS ET LIBERTAS. Per Rationalitatem intelligitur facultas intelligendi vera et inde falsa, ac bona et inde mala; et per Libertatem intelligitur facultas illa libere cogitandi, volendi et faciendi. Ex praecedentibus constare potest, et ex sequentibus ulterius constabit, quod hae duae Facultates cuivis homini a creatione et inde a nativitate sint, et quod sint a Domino; et quod non auferantur; et quod ex illis sit apparentia, quod homo cogitet, loquatur, velit et faciat sicut ex se; et quod Dominus in illis facultatibus habitet apud unumquemvis hominem; et quod homo ex conjunctione illa vivat in aeternum; et quod homo per illas, et non absque illis, reformari et regenerari possit; tum quod homo per illas distinguatur a bestiis.