Divine Love and Wisdom (Ager) n. 237

Previous Number Next Number See English 

237. Tres illi Gradus altitudinis nominantur Naturalis, Spiritualis et Coelestis, ut supra n. 232* dictum est: homo dum nascitur, primum venit in Gradum naturalem, et hic apud illum crescit per continuum secundum scientias ac secundum intellectum per illas acquisitum, usque ad summum intellectus quod vocatur rationale: sed usque per id non aperitur alter Gradus, qui vocatur Spiritualis[;] hic aperitur per amorem usuum ex intellectualibus, sed per amorem usuum spiritualem, qui amor est amor erga proximum; hic Gradus similiter potest crescere per Gradus continuum usque ad ejus summum, et crescit per cognitiones veri et boni, seu per veritates spirituales. [2] At** usque per has non aperitur tertius Gradus, qui vocatur Coelestis, sed hic aperitur per coelestem amorem usus, qui amor est amor in Dominum, et amor in Dominum non aliud est, quam praecepta Verbi mandare vitae, quae in summa sunt fugere mala quia infernalia et diabolica, ac facere bona quia coelestia et Divina. Tres illi gradus ita successive apud hominem aperiuntur. * Prima editio: 232, ** Prima editio: At,


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church