Divine Love and Wisdom (Ager) n. 236

Previous Number Next Number See English 

236. QUOD TRES ILLI GRADUS ALTITUDINIS IN QUOVIS HOMINE A NATIVITATE SINT, ET QUOD SUCCESSIVE POSSINT APERIRI, ET QUOD SICUT APERIUNTUR, HOMO IN DOMINO SIT, ET DOMINUS IN ILLO. Quod tres Gradus altitudinis in quovis homine sint, hactenus non innotuit; causa est, quia* illi Gradus non cogniti fuerunt, et quamdiu illi Gradus latuerunt, non possunt alii Gradus sciri, quam Gradus continui; et cum hi Gradus solum sciuntur, credi potest, quod amor et sapientia apud hominem modo per continuum crescant. At sciendum est, quod apud unumquemvis hominem a nativitate tres Gradus altitudinis seu discreti sint, unus supra aut intra alterum: et quod unusquisque gradus altitudinis seu discretus etiam habeat Gradus latitudinis seu continuos, secundum quos ille crescit per continuum, nam utriusque generis Gradus in omnium maximis et minimis sunt, ut supra n. 222 ad 229** ostensum est; non enim potest dari unius generis Gradus absque altero. * Prima editio: qnia ** Prima editio: 229,


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church