Divine Love and Wisdom (Ager) n. 200

Previous Number Next Number See English 

200. Quod omnes perfectiones crescant et ascendant cum gradibus et secundum illos, est quia omnia praedicata sequuntur sua subjecta, ac perfectio et imperfectio sunt praedicata communia; praedicantur enim de vita, de viribus et de formis. PERFECTIO VITAE est perfectio amoris et sapientiae; et quia voluntas et intellectus sunt receptacula illorum, est perfectio vitae etiam perfectio voluntatis et intellectus, et inde affectionum et cogitationum; et quia calor spiritualis est continens amoris, et lux spiritualis est continens sapientiae, etiam perfectio horum referri potest ad perfectionem vitae. [2] PERFECTIO VIRIUM est perfectio omnium quae per vitam actuantur et moventur, in quibus tamen non vita est; tales vires sunt athmosphaerae quoad actualitates; et quoque tales vires sunt substantiae organicae interiores et exteriores apud hominem, tum etiam apud animalia omnis generis; tales etiam vires sunt omnia in Mundo naturali quae a sole ibi immediate et mediate activitates sortiuntur. [3] PERFECTIO FORMARUM et perfectio virium unum faciunt, nam quales vires sunt, tales sunt formae, cum sola differentia quod formae sint substantiae, vires autem sunt activitates illarum, quare similes gradus perfectionis sunt utrisque: formae quae non simul vires sunt, etiam perfectae sunt secundum gradus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church