Divine Love and Wisdom (Ager) n. 199

Previous Number Next Number See English 

199. QUOD OMNES PERFECTIONES CRESCANT ET ASCENDANT CUM GRADIBUS ET SECUNDUM ILLOS. Quod duplicis generis gradus sint, gradus latitudinis et gradus altitudinis, supra n. 184 ad 188, ostensum est; et quod gradus latitudinis sint sicut lucis vergentis ad umbram, aut sicut sapientiae ad ignorantiam; at quod gradus altitudinis sint sicut finis, causa et effectus, aut sicut prius, posterius et postremum: de his Gradibus dicitur quod ascendant aut descendant, sunt enim altitudinis; de illis autem dicitur quod crescant aut decrescant, sunt enim latitudinis. Hi gradus ab illis tantum differunt, ut nihil commune habeant, quare distincte percipiendi sunt, ac minime confundendi.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church