132. Quoniam Dominus ut Sol, ita Oriens, ante facies omnium Angelorum coeli est, sequitur quod ad dextrum illis sit meridies, ad sinistrum septentrio, et a tergo occidens, ita etiam in omni conversione corporis eorum; nam ut prius dictum est, omnes plagae in Mundo spirituali determinatae sunt ab oriente; quare illi, quibus Oriens est ante oculos, in ipsis plagis sunt, imo sunt ipsi determinationes illarum, nam ut supra n. 124 ad 128* ostensum est, plagae non sunt a Domino ut Sole, sed ab angelis secundum receptionem. * Prima editio: 128,