131. Conversio Angelorum ad Dominum talis est, quod in omni conversione corporis illorum spectent ad Dominum ut Solem ante se: Angelus potest se convertere circum et circum, et per id videre varia quae circum illum sunt, sed usque Dominus ut Sol ante faciem ejus jugiter apparet. Hoc potest mirabile videri, sed usque veritas est; datum etiam est mihi ita Dominum ut Solem videre[;] ante faciem meam video Ipsum, et per plures annos, ad quamcunque plagam Mundi me converteram, Ipsum similiter vidi.