Divine Love and Wisdom (Ager) n. 124

Previous Number Next Number See English 

124. QUOD PLAGAE IN MUNDO SPIRITUALI NON SINT A DOMINO UT SOLE, SED QUOD SINT AB ANGELIS SECUNDUM RECEPTIONEM. Dictum est, quod Angeli habitent distincti inter se, quidam in Plaga orientali, quidam in occidentali, quidam in meridionali, et quidam in septentrionali; et quod qui in Plaga orientali habitant, sint in amoris superiori gradu, qui in occidentali in amoris inferiori gradu, qui in meridionali in sapientiae luce, et qui in septentrionali in sapientiae umbra. Illa habitationum diversitas apparet sicut sit a Domino ut Sole, cum tamen est ab Angelis; Dominus non est in majori et minori gradu amoris et sapientiae, seu Ipse ut Sol non est in majori et minori gradu caloris et lucis, apud unum quam apud alterum, est enim ubivis idem; sed non recipitur ab uno et ab altero in simili gradu; et hoc facit ut appareant sibi inter se distare plus et minus, et quoque varie secundum plagas: ex quo sequitur, quod Plagae in Mundo spirituali non aliud sint, quam variae Receptiones amoris et sapientiae, et inde caloris et lucis ex Domino ut Sole: quod ita sit, patet a demonstratis supra n. 108 ad 112, quod Distantiae in Mundo spirituali sint apparentiae.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church