123. Quoniam Dominus ut Sol constanter est in Oriente, ideo Antiqui, apud quos omnia cultus repraesentativa spiritualium fuerunt, in adorationibus suis verterunt facies ad Orientem; ac ut simile in omni cultu facerent, Templa sua etiam illuc verterunt; ex quo est, quod etiam Templa hodie similiter aedificentur.