121. Quoniam Plagae illae ex origine sua, qui est Dominus ut Sol, sunt Spirituales, ideo Habitationes Angelorum et Spirituum, quae omnes sunt secundum Plagas illas, etiam Spirituales sunt; et Spirituales sunt, quia habitant secundum receptiones amoris et sapientiae a Domino; illi qui in amoris gradu superiori sunt, habitant in Oriente, qui in Amoris gradu inferiore in Occidente, qui in Sapientiae gradu superiore in Meridie, et qui in Sapientiae gradu inferiore in Septentrione. Inde est, quod in Verbo per Orientem in supremo sensu intelligatur Dominus, et in sensu respectivo amor in Ipsum, per Occidentem amor in Ipsum decrescens, per Meridiem sapientia in luce, et per Septentrionem sapientia in umbra: aut similia respective ad statum eorum de quibus agitur.