Divine Love and Wisdom (Ager) n. 120

Previous Number Next Number See English 

120. Hic nunc dicetur de Plagis in Mundo Spirituali; sunt ibi similiter Plagae sicut in Mundo naturali; sed Plagae Mundi Spiritualis, sicut ipse Mundus est, sunt Spirituales[;] at Plagae Mundi naturalis, sicut ipse Mundus, sunt naturales; quare tantum differunt ut nihil commune habeant. Sunt quatuor Plagae in utroque Mundo, quae Oriens, Occidens, Meridies et Septentrio vocantur: illae quatuor Plagae in Mundo naturali sunt constantes, determinatae a Sole in Meridie[;] antrorsum est septentrio, ab uno latere est oriens, ab altero est occidens, quae plagae a meridie cujusvis loci determinantur, Solis enim statio in meridie ubivis est semper eadem et sic fixa. Aliter in Mundo Spirituali; ibi Plagae determinantur a Sole ibi, qui constanter apparet in suo loco, et ubi apparet est Oriens; quare determinatio plagarum in illo Mundo non est sicut in Mundo naturali a Meridie, sed est ab Oriente; antrorsum est Occidens, ab uno latere est Meridies, ab altero est Septentrio. Sed quod Plagae illae non sint a Sole ibi, sed ab Incolis illius Mundi, qui sunt Angeli et Spiritus, videbitur in sequentibus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church