118. Simile quod nunc dictum est de Angelo, dicendum est de Coelo quod ex angelis consistit, quoniam Divinum in maximis et minimis est idem, ut supra n. 77 ad 82* demonstratum est. Simile quod dictum est de Angelo et Coelo, dicendum est de Homine et Ecclesia, nam Angelus coeli et Homo ecclesiae unum agunt per conjunctionem; et quoque homo Ecclesiae quoad interiora quae mentis ejus sunt, est angelus: sed per hominem Ecclesiae intelligitur homo in quo est Ecclesia. * Prima editio: 82,