117. Sunt qui opinantur quod Adamus in tali Libero seu Libero Arbitrio fuerit, ut a se potuerit amare Deum et sapere, et quod id Liberum arbitrium in posteris ejus deperditum sit; sed hoc est error; homo enim non est vita sed recipiens vitae, videatur supra n. 4 ad 6, 55* ad 60; et qui est recipiens vitae, non potest ex aliquo suo amare et sapere: quare etiam ille, cum ex suo voluit sapere et amare, delapsus est a sapientia et amore, et ejectus est e Paradiso. * Prima editio: 54