Divine Love and Wisdom (Ager) n. 110

Previous Number Next Number See English 

110. Quod Sol Mundi spiritualis appareat in distantia ab angelis, est quia Divinus Amor et Divina sapientia recipitur in gradu caloris et lucis adaequato ab illis; non enim potest Angelus, quia creatus et finitus est, recipere Dominum in primo gradu caloris et lucis, qualis est in Sole, tunc enim plane consumeretur, quare Dominus recipitur ab illis in gradu caloris et lucis eorum amori et sapientiae correspondente. Hoc illustrari potest per hoc; quod Angelus ultimi Coeli non possit ascendere ad Angelos tertii Coeli, si enim ascendit et intrat coelum illorum, cadit sicut in deliquium, et luctatur vita ejus sicut cum morte; causa est, quia amor et sapientia ei est in minore gradu, et in simili calor amoris et lux sapientiae ejus: quid tunc si Angelus ascenderet usque versus Solem et veniret in ignem ejus. Propter differentias receptionis Domini ab Angelis, etiam Coeli apparent inter se distincti; supremum Coelum, quod vocatur Tertium, apparet supra Secundum, et hoc supra Primum; non quod Coeli distent, sed quod appareant distare; Dominus enim aeque praesens est apud illos qui in Ultimo Coelo sunt, ut est apud illos qui in Tertio; id quod facit apparentiam distantiae est in subjectis, quae sunt Angeli, non in Domino.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church