109. Simile est cum distantia Solis Mundi Spiritualis, qui Sol est primum procedens Divini Amoris et Divinae sapientiae Domini: veritas est quod nulla distantia sit; sed quod distantia sit apparentia secundum receptionem Divini Amoris et Divinae sapientiae in suo gradu ab angelis: quod distantiae in Mundo spirituali sint apparentiae, constare potest ex illis quae supra demonstrata sunt, ut ex illis n. 7 ad 10,* quod Divinum non sit in spatio; et ex illis n. 69 ad 72, quod Divinum impleat omnia spatia absque spatio; et si non spatia sunt, nec sunt distantiae, vel quod idem, si spatia sunt apparentiae, etiam distantiae sunt apparentiae, nam distantiae sunt spatii. * Prima editio: 9,