Divine Love and Wisdom (Ager) n. 11

Previous Number Next Number See English 

11. QUOD DEUS SIT IPSE HOMO. In omnibus Coelis non alia idea Dei est quam idea Hominis; causa est, quia Coelum in toto et in parte est in forma sicut Homo, ac Divinum, quod est apud angelos, facit Coelum; et cogitatio vadit secundum formam Coeli; quare aliter cogitare de Deo angelis impossibile est: inde est, quod omnes illi in mundo, qui conjuncti sunt Coelo, similiter de Deo, cum interius in se seu in suo spiritu, cogitent. Ex eo quod Deus sit Homo, omnes angeli et omnes spiritus, in perfecta forma homines sunt; forma Coeli hoc facit, quae in maximis et in minimis est sibi similis: quod Coelum in toto et in parte sit in forma ut Homo videatur in Opere de COELO ET INFERNO, n. 59 ad 87: et quod cogitationes vadant secundum formam coeli, n. 203, 204. Quod homines ad imaginem et ad similitudinem Dei creati sint, notum est, ex Genes. I.26,27; tum quod Deus visus sit ut Homo Abrahamo, et aliis. Antiqui, a sapientibus usque ad simplices, non aliter de Deo quam ut de Homine, cogitaverunt, et tandem cum plures deos coeperunt colere, ut Athenis et Romae, coluerunt omnes ut homines. [2] Haec illustrari possunt per haec sequentia, de quibus in quodam Opusculo prius:* "Gentes, imprimis Africani, qui unum Deum Creatorem universi agnoscunt et colunt, ideam Hominis de Deo habent; dicunt quod nemo aliam de Deo possit habere: cum audiunt quod plures de Deo foveant ideam sicut Nubeculae in medio [universi], quaerunt ubinam illi sunt, et cum dicitur quod sint inter Christianos, negant quod dabile sit; sed respondetur, quod sit illis talis idea ex eo, quod Deus in Verbo dicatur Spiritus, et de spiritu non aliter cogitant, quam sicut de particula nubis, non scientes quod omnis spiritus et omnis angelus sit homo: at usque exploratum est, num spiritualis illorum idea sit similis ideae illorum naturali, et compertum est quod non similis sit apud illos, qui Dominum pro Deo coeli et terrae interius agnoscunt. Audivi quendam Presbyterum ex Christianis dicentem, quod nemo possit habere ideam Divini Humani; et vidi illum translatum ad varias Gentes, successive ad interiores et interiores, et ab illis ad Coelos earum, et tandem ad Coelum Christianum, et ubivis data est communicatio perceptionis interioris eorum de Deo, et animadvertit quod non alia illis idea Dei esset quam idea Hominis, quae eadem est cum idea Divini Humani."** * Interpunctum additum ** Continuatio de Ultimo Judicio, et de Mundo Spirituali, n. 74.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church