Divine Love and Wisdom (Ager) n. 10

Previous Number Next Number See English 

10. Dictum est, quod in Mundo spirituali aeque appareant spatia ut in Mundo naturali, consequenter etiam distantiae, sed quod sint apparentiae secundum affinitates spirituales quae sunt amoris et sapientiae, seu boni et veri: inde est, quod Dominus, tametsi est in coelis apud angelos ubique, usque appareat alte supra illos ut Sol: et quia receptio amoris et sapientiae facit affinitatem cum Ipso, ideo propiores* Ipsi apparent Coeli ubi angeli in propiore** affinitate ex receptione sunt, quam qui in remotiore: ex eo etiam est, quod Coeli, qui tres sunt, inter se distincti sint, similiter Societates cujusvis Coeli; tum quod Inferni sub illis sint remoti secundum rejectionem amoris et sapientiae. Simile est cum hominibus, in quibus et apud quos Dominus praesens est in universo terrarum orbe; et hoc unice ex causa, quia Dominus non est in spatio. * Prima editio: propriores ** Prima editio: propriore


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church